Psalms 37

1psalmus David in rememorationem de sabbato va 2Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me va 3quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam va 4non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum va 5quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me va 6putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae va 7miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar va 8quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea va 9adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei va 10Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus va 11cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum va 12amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt va 13et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur va 14ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum va 15et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones va 16quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus va 17quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt va 18quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper va 19quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et cogitabo pro peccato meo va 20inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique va 21qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem va 22non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me va 23intende in adiutorium meum Domine salutis meae

va

Copyright information for VulgJ